Breves
 

DE NOVO MURO IN AMERICA INSTRUENDO

Donaldus Trump constituit ut limes apud finem Mexicanum permuniatur

Tertio die ab incepto munere Praeses Donaldus Trump nuntiavit in percontatione televisiva murum quam primum structum iri ne migrantes in Civitates Unitas a Mexico inirent. Constat non id promissum esse fovendis suffragiis, sed veram rem esse, cum hodierno die decreto praesidiali ad aedificationem pecunia erogetur. Non tamen satis est: ut ipse confirmavit, res publica Mexicana totam impensam praestabit. Tempus solutionis in conventu proximae hebdomadae cum Praesidenti Enrique Pena Nieto positum est.

Alioquin decretum de migratione praenuntiatum est quo numerus migrantium et perfugarum imminuatur una cum aliis consiliis de securitate. Rem etiam ad cives Europae periegetas pertinere posse, ante aliquot dies Praeses Trump declaravit. Ipsa Unio Europaea ut Germaniae serva contempta est, Brexitus Regni Uniti contra collaudatus; vel societas NATO obsoleta reputatur. Quid de commerciis cum Russia? Exitus de negotiis exteris exspectamus.

SEPTEM PLANETAE GEMINI NOSTRAE TERRAE INVENTI SUNT

Tres eorum ad viventia accipienda apti sunt

Absentes XXXIX annos luce mensos, circum stellam nominatam Trappist-1, systema volvitur septem planetas habens similes nostrae terrae, ex quibus tres putantur genus vitae quod novimus recipere posse. Inventum ex investigatione scientiae peracta ab Universitate Belgica Leodii editum est in actis "Natura" et ab instituto NASA praebitum. Res mira omnium curiositatem et studium excitavit.

Ut astronomi reputant, tres tali intervallo a stella absunt ut in iis aqua formam liquidam habens in summa pars soli permaneat et viventia exsistant, cum in iis caloris gradus a 0° ad 100° adsint.

Cur res inventa tam magni momenti est? Ex sententia moderatoris huius investigationis Michael Gillon gregi planetarum singulari studetur, cum tot orbes exstent, sed etiam terrae similes pro magnitudine et calore demumque e natura saxea constent. Quoad solem, minor est quam noster et minus calidus.


"Populo Americano potestas remeabit. America in primo loco!". Ita hodie homo novus ditissimus Donaldus Trump in contione suscipiendi munus Americanis locutus. Coram deces centenium milia, Bibliam, qua ille Abramus Lincoln fructus, attigens, in Colle Capitolio (Capitol Hill) obtestationem professus. "E Washington, imperium in manibus Americanorum...

AVE, AMERICA

13.01.2017

Praeses Obama ad finem muneris coram populo ultimam orationem habuit.

Italia. Identitates incriptionesque electronicas ministrorum Italicorum, quorum Marius Monti, Matthaeus Renzi, Ignatius la Russa, Marius Draghi et alii innumeri, violaverunt. Qua de causa, Iulius Occhionero ingeniarius nuclearis, XLV annos natus, una cum sorore Francisca Maria, XLIX, hodie a civili militia, Congresso Federali internationali (FBI)...

GAUDEAMUS!!!

17.11.2016

Pater Natalis exaudivit nostrum desiderium. Tintinnabulum resurrexit et effundit rursus suavem clamorem. Discipuli et magistri gratias reddunt magico Turoni, principali artifici restitutionis vetusti tintinnabuli

Il tuo titolo va qui

Inserisci sottotitolo qui

Il testo inizia qui. Puoi cliccare e iniziare a scrivere. Sed ut perspiciatis unde omnis iste natus error sit voluptatem accusantium doloremque laudantium totam rem aperiam eaque ipsa quae ab illo inventore veritatis et quasi.

Ea commodi consequatur quis autem vel eum iure reprehenderit qui in ea voluptate velit esse quam nihil molestiae consequatur vel illum qui dolorem eum fugiat quo voluptas nulla.

Crea il tuo sito web gratis! Questo sito è stato creato con Webnode. Crea il tuo sito gratuito oggi stesso! Inizia