Speculatores domi nostrae

12.01.2017

Italia. Identitates incriptionesque electronicas ministrorum Italicorum, quorum Marius Monti, Matthaeus Renzi, Ignatius la Russa, Marius Draghi et alii innumeri, violaverunt. Qua de causa, Iulius Occhionero ingeniarius nuclearis, XLV annos natus, una cum sorore Francisca Maria, XLIX, hodie a civili militia, Congresso Federali internationali (FBI) coniuvante, comprehensi. Convicia incusationesque: usurpatio privatorum datorum, praeterea in respublicam, ingressus iniurius in privata informatica loca interceptioque viotiosa telematicarum notitiarum. Londinii residentes, massoni in cumulo informatico summo indice rerum informaticarum usi.