AVE, AMERICA

13.01.2017

Praeses Obama ad finem muneris coram populo ultimam orationem habuit.

Praeses Baracus Obama ante biduum ultimam orationem in urbe natali Chicago coram viginti milibus civium habuit, unde ad rem publicam accessit. Cursus honorum initium cepit anno MMVIII a sententiola "Ita est, nos possumus" ac finem habuit his verbis dictis: "Nos fecimus".