DE NOVA ADMINISTRATIONE DONALDI TRUMP Praeses electus paratur ad gubernandas Civitates Americae Unitas proximo quadriennio

17.11.2016

Ergo post acerrimum certamen comitiale Donaldus Trump summum munus habuit. Quid facere constituit in quadriennio praesidiali? In colloquio percontativo televisioni (CBS) concesso rerum agendarum rationem explanare coepit. Primum sine dubitatione murum apud finem Mexicanum factum iri, sed nonnullis locis tantum saepta exstrui posse. De migratione sibi proposuit ut scelesti, socii gregum nefariorum, mercatores medicamenti stupefactivi pellerentur, in summa vicies vel tricies centena milia. Numerus multo minor est quam declaratus ante comitia, id est XI milliones, qua explanatione mitiore sermone sese ostendit. De iis qui operam probe darent postea decretum iri. Quoad legem de reformanda sanitate, statuit ut partim abrogaretur et in eius loco altera substitueretur: tutelam medicam minoris pretii omnibus fore. Nihil de matrimoniis homosexualibus a Summo Tribunali probatis, sed ad idem Tribunal iudices abortibus contrarii et Secundae Emendationis fautores electurus es. De re politica extera contra ISIS bellandum est, cum Russia in melius commercium mutandum; cum Unione Europaea usque ad hoc tempus quoddam frigus permanere videtur. Res domesticae aliquas difficultates habent: multa milia civium per quadriduum propter Trump electum vehementer reclamaverunt; nunc administrorum selectio partes victoris dividit.